Hľadaný výraz: Z 125, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet. 2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. 3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde. 5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

1

mail   print   facebook   twitter